- SICCA seu SICCA VENERIA
- SICCA, seu SICCA VENERIAPtol. et Procop. Veneria Solino c. 30. colonia et urbs Africae mediterr. media inter Cirtam ad Occasum et Narangaram ad Ortum. Ei sine dubio nomen id Poeni, Phoenicum exemplô, qui Assyrios ac Babylonios imitati sunt, a Sucoth vel Sicoth Benoth, Veneris Templo, apud Babylon. imposuerunt. Significat autem vox haec, Tabernacula filiarum, quod Babylone, in Templo Veneris Uraniae, Virgines tempora corollis religatae amatores suos operirentur, qua de re Herodot. Musâ primâ: et a Benoth, Veneris nomen Ioh. Seldenus non absque ratione deducit. A' veneris vero Fano Siccae urbi nomen fuisse, vel fidem fecerit illud Valerii Max. l. 2, c. 6. ex. 15. Siccae est Fanum Veneris, in quod se Matronae conferebant, atque inde, procidentes ad quaestum dotes corporis iniuriâ contrahebant, honesta nimirum tam inhonestô vinculô coniugia iuncturi: Pluribus hoc idem Seldenus, de Diis Syris Syntagm. 2. c. 7. Vide Voss. de Idolol. orig. ac progr. l. 2. c. 22. Hîc postea Episcopatum fuisse institutum, notum est ex Historia Eccl. Inde oriundus Proculus Grammaticus Latinus, quô inter alios Marcus Imperator usus legitur, apud Iul. Capitolin. c. 2. Usus ---- quottidianis Latinis, Trosio Aprô et Pollione, et Eutychiô Proculô Siccensi: ad quem locum vide Casaubonum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.